This version was taken from from 'Be Domes Dæge' by J. Rawson Lumby and is published here by permission of the Early English Text Society, with whom the copyright remains completely. The comment on this version included in the book reads as follows:

"The Latin text is taken exactly from the edition of Bede as printed in Migne's Bibliotheca Patristica. It is there included among the doubtful works of that Father, and as has been noticed in the preface, this Latin is also attributed to Alcuin. Either author puts the composition at as early a date as the eighth century."

 
Inter florigeras fecundi cespitis herbas,
Flamine ventorum resonatibus undique ramis,
Arboris umbriferæ mæstus sub tegmine solus
Dum sedi, subito planctu turbatus amaro,
5 Carmina præ tristi cecini hæc lugubria mente
Utope commemorans scelerum commissa meorum,
Et maculas vitæ, mortisque inamabile tempus,
Judiciique diem horrendo examine magnum,
Perpetuamque reis districti judicis iram,
10 Et genus humanorum discretis sedibus omne,
Gaudia sanctorum necnon, poenasque malorum.
Hæc memorans mecum tacito sub murmure dixi:
Nunc rogo, nunc venæ fontes aperite calentes,
Dumque ego percutiam pugnis rea pectora, vel dum
15 Membra solo sternam, meritosque ciebo dolores,
Vos, precor, effusis lacrymis non parcite statim,
Sed moestam salsis faciem perfundite guttis.
Et reserate nefas Christo com voce gementi,
Nec lateat quidquam culparum cordis in antro.
20 Omnia quin luci verbis reddantur apertis,
Pectoris et linguæ, carnis vel crimina sæva.
Hæc est sola salus animæ, et spes certa dolenti,
Vulnera cum lacrymis medico reserare superno;
Qui solet allisos sanare et solvere vinctos,
25 Quassatos nec vult calamos infringere dextra
Nec lini tepidos undis exstinguere fumos.
Nonne exempla tibi pendens dabat in cruce latro
Peccati quantum valeat confessio vera?
Qui fuit usque crucem sceleratis impius actis,
30 Mortis in articulo sed verba precantia clamat,
Et solo meruit fidei sermone salutem,
Cum Christo et protas paradisi intravit apertas.
Cur rogo, mens, tardas medico te pandere totam?
Vel cur lingua, taces, veniæ dum tempus habebis?
35 Auribus Omnipotens te nunc exaudit apertis.
Ille dies veniet, judex dum venerit orbis
Debebis qua tu rationem reddere de te.
Suadeo prævenias lacrymis modo judicis iram.
Quid tu in sorde jaces, scelerum caro plena piaclis?
40 Cur tua non purgas lacrymis peccata profusis
Et tibi non oras placidæ fomenta medelæ?
Fletibus assiduis est dum data gratia flendi,
Poenituisse juvat tibi nunc et flere salubre est.
∆ternus fuerit placidus te vindice judex.
45 Nec Deus ætherius bis crimina vindicat ulli,
Spernere tu noli veniæ tibi tempora certa.
Quanta malis maneant etiam tormenta memento,
Vel quam celsithronus metuendus ab arce polorum
Adveniet judex, mercedem reddere cunctis,
50 Præcurrent illum vel qualia signa, repente
Terra tremet, montesque ruent, collesque liquescent
Et mare terribili confundet murmure mentes.
Tristius et coelum tenebris obducitur atris,
Astra cadunt rutilo et Titan tenebrescit in ortu.
55 Pallida nocturnam nec præstat luna lucernam,
De coelo venient et signa minantia mortem,
Tum superum subito veniet commota potestas,
Coetibus angelicis regem stipata supernum.
Ille sedens solio fulget sublimis in alto,
60 Ante illum rapimur, collectis undique turmis,
Judicium ut capiat gestorum quisue suorum.
Sis memor illius, qui tum pavor ante tribunal
Percutiet stupidis cunctorum corda querelis.
Dum simul innumeris regem comitata polorum
65 Angelica advenient coelestibus agmina turmis,
Atque omnes pariter homines cogentur adesse,
Qui sunt, qui fuerant, fuerint vel quique futuri
Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt.
Quod cor, lingua, manus tenebrosis gessit in antris
70 Et quod nun aliquem verecundans scire licebit.l
Omnibus in patulo pariter tunc scire licebit.
Insuper impletur flammis altricibus aer,
Ignis ubique suis ruptis reganbit habenis.
Et quo nunc aer gremium diffundit inane
75 Ignea tunc sonitus perfundet flamma feroces,
Festinans scelerum sævas ulciscere causas.
Nec vindex ardor cuiquam tunc parcere curat,
Sordibus ablutus veniat nisi ab omnibus illuc.
Tunc tribus et populi ferient rea pectora pugnis
80 Stabit uterque simul stupidus, pauperque potensque
Et miser et dives simili ditione timebunt:
Fluvius ignivomus miseros torquebit amare
Et vermes scelerum mordebunt intima cordis.
Nullus ibi meritis confidit judice præsens,
85 Singula sed nimius percurrit pectora terror
Et stupet attonito simul impia turba timore.
Quid, caro, quid facies, ill‚ quid flebilis hor‚
Quæ modo væ misera servire libidine gaudes,
Luxuriæque tuæ stimulis te agitabis acutis
90 Ignea tu tibimet cur non tormenta timebis,
Dæmonibus dudum fuerantque parata, malignis.
Quæ superant sensus cunctorum et dicta virorum,
Nec vox ulla valet miseras edicere poenas,
Ignibus æternæ nigris loca plena gehennæ,
95 Frigora mista simul ferventibus algida flammis
Nunc oculos nimio flentes ardore camini
Nunc iterum nimio stridentes frigore dentes.
His miseris vicibus miseri volvuntur in ævum
Obscuras inter picea caligine noctes.
100 Vox ubi nulla sonat, durus nisi fletus ubique,
Non nisi tortorum facies ubi cernitur ulla.
Non sentitur ibi quidquam nisi frigora, flammæ
Foetor et ingenti complet putredine nares.
Os quoque flammivomum lugens implebitur igne,
105 Et vermes lacerant ignitis dentibus ossa.
Insuper et pectus curis torquetur amaris,
Cur caro luxurians sibimet sub tempore parvo
Atro perpetuas meruisset carcere poenas,
Lucis ubi miseris nulla scintilla relucet
110 Nec pax nec pietas immo spes nulla quietis
Flentibus arrident, fugiunt solatia cuncta.
Auxilium nullus rebus præstabit amaris,
Lætitia facies jam nulla videbitur illic
Sed dolor et gemitus, stridor, parvor, et timor horrens,
115 Tædia, tristitiæ, trux indignatio, languor.
Errantesque animæ flammis in carcere cæco.
Noxia tunc hujus cessabunt gaudia sæcli,
Ebrietas, epulæ, risus, petulantia, jocus,
Dira cupido, tenax luxus, scelerata libido,
120 Somnus iners torporque gravis, desidia pigra
Illicitat quidquid modo delectatio carnis
Et cæca scelerum mergit vertigine mentem,
Tunc cæcis merget flammis sine fine misellos.
Felix o nimium, semperque in sæcula felix
125 Qui illas effugiet poenarum prospere clades
Cum sanctisque simul lætatur in omnia sæcla!
Conjunctus Christo coelestia regna tenebit,
Nox ubi nulla rapit splendorem lucis amoenæ,

Non dolor aut gemitus veniet, nec fessa senectus

130 Non sitis, esuries, somnus et non labor ullus
Non febris, morbi, clades, non frigora, flammæ
Tædia, tristitiæ, curæ, tormenta, ruinæ
Fulmina, nimbus, hiems, tonitru, nix, grando, procella,
Angor, paupertas, moeror, mors, casus, egestas,
135 Sex pax et pietas, bonitas, opulentia regnat,
Gaudia, lætitiæ, virtus, lux, vita perennis
Gloria, laus, requies, honor et concordia dulcis,
Insuper omne bonum cunctis Deus ipse ministrat.
Semper adest præsens, cunctos fovet, implet, honorat,
140 Glorificat, servat, veneratur, diligit, ornat,
Collocat Altithrono, lætosque in sede polorum
Præmia perpetuis tradens coelestia donis.
Angelicas inter turmas sanctasque cohortes
Vatidicis junctos patriarchis atque prophetis
145 Inter apostolicas animis lætantibus arces.
Atque inter roseis splendentia castra triumphis
Candida virgineo simul inter agmina flore.
Quæ trahit alma Dei genetrix, pia Virgo Maria,
Per benedicta Patris fulgenti regna paratu
150 Inter et Ecclesiæ sanctos, natosque, patresque,
Inter et ætherium coelesti pace senatum.
Quid, rogo, quid durum, sæclo consetur in isto,
Utque illas inter liceat habitare cohortes,
Sedibus et superum semper gaudere beatis?
155 Incolumem mihi te Christi charissima proles,
Protegat, et faciat semper sine fine beatam
Meque tuis Christo precibus commenda benignis.